Ruth 3

. Synagogam Judaeorum ubi legis hordeum conditum est: hanc Christus ventilat, quando in area Evangelium praedicans, singulorum consilia et voluntates erga se triturat; unde: Joan. 2.. Quia fides gentium Ecclesiae non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suae implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem coenans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit. etc. Quod dicit: Agnosce Christum pro te passum, et veni devota mente, discute operimentum litterae Veteris Testamenti in quo tegitur sacramentum incarnationis Christi; et cum cognoveris inde tibi salutem promissam, humiliter ad auxilium ejus confuge, ut ibi permaneas omni tempore. . Testimonia Scripturarum; unde: Matth. 26.. Vel juxta turmas fidelium animarum quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia et discooperto pallio, etc. . Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogae quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est. . Quia antequam Judaei doctrina legis imbuti naturae suae jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiae suae somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit. . .
Copyright information for VulgGlossa